lunedì 2 marzo 2015

la civiltà cristiana racalmutese



 

*  *  *

 

“STORIA RELIGIOSA DI RACALMUTO”

Studi e ricerche

 

*  *  *

 

_________________

APPENDICE I


Archivio Vaticano Segreto - Bolla della concessione dell’arcipretura di Racalmuto a don Gerlando D’Averna  


 

Nos tibi premissorum meritorum tuorum intuitu specialem gratiam facere volentes teque a quibusvis  ex communicationis etc. censentes, nec non omnia et singula beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura quae etiam ex quibusvis dispensactionibus apostolicis obtines et expectas ac in quibus et ad quae jus tibi quomodolibet competit quecumque quotcumque et qualiacumque sint eorumque fructuum, reddituum [211v] proventuum veros annuos valores ac huiusmodi dispensantionum  tenores presentibus pro expressis habentes ecclesiam predictam cuius et illi forsan annexorum fructus redditus et proventus super quibus pensio annua vigintiquatuor scutorum auri Italiae dicto Salustio apostolica autoritate reservata existit, sexaginta ducatorum  auri de Ca:[mera] se:[cundum] co:[mmunem] ex: [timationem] [omnium]: an: non excedunt ut asseris, sine permisso sine alio quovis modo quidem etiam si ex illo quavis generalis reformatio etiam in corpore juris clausa  resultit presentibus haberi volumus pro expresso aut ex alterius cuiuscumque persona facto inhabilitate et incapacitate seu per similem resignationem dicti Sallustij vel cuiusvis alterius de illa in romana curia vel extra curiam coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem felicis recordationis Johannis papae XXJJ predecessoris nostri quae incipit Exec.lis vel assecutionem  alterius beneficij ecclesiastici quavis auctoritate collati vacet etiam si tanto tempore  vacaverit quod cuius collatio, juxta lateranentia statuta, Concilij ad Sedem predictam legitime devoluta.

Ipsaque ecclesia dispositioni apostolicae specialiter vel aliter generaliter reservata existat. Et super ea inter aliquos lis cuius status presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecisa, dummodo eius dispositio ad nos hac vice pertineat cum annexis huiusmodi ac omnibus juribus et pertinentijs suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illa etiam providemus decernentes pro ut est irritum et inane si secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus vel in posterum contigerit attemptari.

Quo circa venerabilibus fratribus nostris Amerin/ et Mura/n Episcopis ac dilecto filio Vicario Venerabilis fratris nostris Episcopi Agrigentini in spiritualibus generali per apostolica scripta mandamus etc. quatenus ipsi vel duo vel unus eorum per se vel alium seu alios  te vel procuratorem tuum nomine tuo in corpo[212]ralem possessionem parrochialis ecclesiae et annexorum juriumque et pertinanciarum predictorum inducant autoritate nostra et defendant inductum, amoto ex inde quolibet detentore, facientes tibi de parrochialis ecclesiae et annexis eorumdem fructibus redditibus proventibus et dotationibus universis integre responderi contradictoris modo non obstantibus piae memoriae Bonifacij pp. VIIJ et predecessoris nostri  et alijs apostolicis constitutionibus contrarijs quibuscumque aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel alijs beneficijs ecclesiasticis in illis partibus specialiter vel generaliter dictae Sedis vel legatori eius literas impetrarent  etiam si  per eas ad inhibitionem  reservationem et decretum vel aliter quomodolibet sit processum.

Quibus omnibus te in assecutione dictae parrochialis ecclesiae volumus  aanteferri seu nullum per hoc eis quod ad assecutionem beneficiorum aliorum prejudicium generari seu si venerabili fratri nostro Episcopo Agrigentino vel quibusvis alijs communiter vel divisim ab eadem sit Sede indultum quod ad receptionem vel provisionem  alicuius  minime tentatur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint. Quodque de huiusmodi vel alijs beneficijs ecclesiasticis ad eorum collactionem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam disposictionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi  mentionem et qualibet alia dictae Sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gratiae impediri valeat quomodolibet vel disferri.

Et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris literis mentio specialis.

Nulli etc. nostrarum absolutionis collationis provisionis decreti mandati et voluntatis infringere [vellent] etc. Siquis autem etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Quingentesimo Sexagesimo primo Id. Novembris Pontificatus nostri Anno Secundo.

Dec. X

X

L. Lumin

C. Archintus

B. Beltrandus

Coll. cum originali con.

F. Hieronimus Arditius

 

 


APPENDICE II


Concessio Cappellae condam Monserrati de Agrò


 

 

Pro ven: eccl. Sanctae Mariae  contra Orlandum Messina et consortes.

Nota a fianco: L’onza 1  di rendita  resa da Orlando di Messina è riscattata come alli atti di not. Natali Castrogiovanni di Racalmuto.

Die xij° septembris x^ ind. 1596.

Cum hijs diebus praeteritis existente condam don Monserrato in lecto infirmo corpore manu mea notarij infrascripti facta est quadam donatio, metu et causa mortis pro Deo  et eius anima, nonnullorum bonorum cum quadam clausola quod secuta morte ditti don Monserrati, Paulinus Agrò donatarius simul cum Francisco Grillo cadaver don Monserrati humare inserint in ven. eccl. Sanctae Mariae Maioris, in quadam cappella electa per ispsum don Monserratum prope Cappellam Sanctae Mariae Itriae, in frontispicio Imaginis Sancti Francisci de Paula, pro qua quidem Cappella consignarentur unc. una et tt. tres redditus emendi de illis unc. 11 debitis per Orlandum Messina et consortes, juxta formam bullae apostolicae et regiae pragmaticae, pro concessione dittae cappellae et locus sepolturae pro ut et quem ad modum clarius continetur et apparet vigore dittae donationis causa mortis, celebratae in attis meis not. infrascripti die xxvj° mensis augusti  nonae inditionis prox. praet. 1596 ad quam in omnibus et per omnia plena habeatur relactio et me refero; volens dictus dictus Paulinus adimplere bonam optimam dispositionem dicti quondam don Monserrati eius avunculi requisivit rectores dictae ven. eccelsiae quatenus dignarentur concedere dittam cappellam et locum sepulturae. ..

dicti rectores ven. eccl. Sanctae ... fuerunt et sunt contenti eidem Paulino Agrò eamdem Cappellam et locum ad effetum in ea divinus cultus operatur concedere quod futura memoria et tandem ad infrascriptum attum concessionis dictae cappellae  deventus (?) fuit et est modo forma quibus infra.

Ideo hodie praesenti die praeterito magister Rogerius La Scalia et Sebastianus Macalusio huius terrae Racalmuti mihi notario cogniti coram nobis intervenientes ad haec veluti duo ex rectoribus ven. eccl. Sanctae Mariae Maioris cum consensu, interventu  et expressa voluntate infrascriptorum confratruum eiusdem ecclesiae hoc est Angeli de Jannuctio, Jacobi Averna, Jo: Antoni de Acquista, Thomae Sancto Angilo, Joseph Morreale, Petri Francisci La Licata, Pauli Francisci de Giglo, Gerlandi La Mendula, Antonini La Lattuca, magistri Mariani Morreale, magistri Philippi Bocculerio, Petri La Licata, Pauli Matthei La Paxuta, Vincentii Nalbuna, Nicolai Jannuczo, Cesaris Falletta, magistri Francisci Bonfigli confratruum ecclesiae ut mihi notario cognitorum praesentium volentium et se contentantium unanimiter et nemine discrepantium ut dixerunt et non aliter sponte dictis nominibus pro dicta ecclesia et successoribus in ea in perpetuum concesserunt et concedunt ac assignaverunt et assignant titulo et causa huius dictae concessionis et assignationis et omni alio meliori modo et nomine habere licere concesserunt et concedunt ut supra praedicto Paulino de Agrò condam Simonis eiusdem terrae Racalmuti mihi quoque notario cognito  presenti et stipulanti pro se  heredibus et successoribus in perpetuum recipienti dittam cappellam fundatam intus dictam ecclesiam Sanctae Mariae Majoris prope  Cappellam Sanctae Mariae Itriae in frontispicio cappellae Imaginis Sancti Francisci de Paula electam per dictum condam don Monserratum et hoc cum et sub omnibus et singulis juribus privilegijs et alijs ad dictam Cappellam debite spectantibus et pertinentibus et non aliter nec alio modo.

Totam  dictam Cappellam ut supra concessam et assignatam cum omnibus et singulis juribus  et justis et legitimis pertinentijs suis universis et cum omnibus hipothecis.

Francam  quidem liberam inmunerem exemptam et expeditam ab omni et quovis onere censuque et cuiuslibet alterius generis servitutis  et gravaminis.

Ad habendum per dictum de Agrò et eorum & dittam Cappellam ut supra concessam et assignatam cum omnibus et singulis juribus et pertinentijs suis universis ab hodie ac de inceps et ex nunc in antea tenendum possidendum dandum utifruendum et gaudendum. In qua quidem cappella ut supra concessa possit dictus Paulinus facere eius sepulturam sive carnaleam et altare et alia pro eius decoro, necessaria ad eam  erettionem  per modum ut supra.

Et hac ex causa  praedictus Paulinus de Agrò pro dotatione et concessione cappellae et loci pradicti ad effettum complendi dispositionem dicti condam don Monserrati eius avunculi super debitum unc. 11 per Orlandum et Paulinum Messina tandem praedictus Orlandus et Paulinus de Messina pater et filius huius terrae pradictae Racalmuti mihi notario cogniti praesentes coram nobis unam simul  ... in solidum se obligantes  .. per eos e et suorum heredes et successores in perpetuum cum infrascripta tamen clausola termino et pacto reddimendi mediante pro ut infra praedictis unc. undecim quas tenentur solvere dicto condam de Agrò pro pretio unc. .. vigore contractus fatti in actis meis die & et de ordine  intervento et expressa voluntate dicti Paulini de Agrò praesentis volentis ita mandantis et se contentantis ac etiam de ordine et intervento Francisci Grillo Fiderici conmessarij et exequitoris dispositionis ditti condam don Monserrati vigore dictae donationis causa mortis superius calendati a quo dittus Paulinus asserit habere speciale mandatum vendiderunt et subjugaverunt et ipsius venditionis et subjugationis titulo et causa habere licere concesserunt et concedunt praedictis magistro Rogerio La Scalia et Sebastiano Macalusio rectoribus dictae ecclesiae et pro successoribus in dicta ven: Eccl. in perpetuum unciam unam et tt. tres po: ge: annuales censuales rendales debitos in quolibet anno solvendas juxta formam bullarum apostolicarum et regiarum pragmatarum super eis editarum et non aliter.

Quos quidem unc. 1-3 annuales predictus Paulinus imposuit et imponit subjugavit at subjugat solvere et expresse in et super  infrascriptis predijs.

In primis et et super quadam vinea arborata existenti in pheudo dictae terrae Racalmuti consistenti in miliarijs duobus vel circa  in contrata Garamulis seu Corvi secus vineam Fabbij de Palermo  ex unam et secus vineam Jo: Restivo Drago et Antonini Drago, secus vineam Antoninae Molè Villico et secus vineam Leonardi Luparello ex altera et alios confines.

Item et super quadam vinea cum eius parte torcularis in pheudo etiam dittae terrae Racalmuti et in contrata Garamolis seu Corvi secus vineam Fabbij de Palermo et Petri Vitillaro et vineam don Monserrati Agrò vd: vinea habita per ipsos Orlandum et Paulinum de Missina patrem et filium a ditto quondam don Monserrato Agrò vigore contrattus fatti in attis meis die &

Item super quadam domo terranea existenti in dicta terra Racalmuti in quarterio Sanctae Rosaliae secus domos magistri Philippi Bucculerio ex unam et secus domum Joseph Curto Stephani ex altera, viam publicam et alios confines.

Item in et super quadam domum terraneam ditti Paulini in quarterio Sanctae Margaritellae secus domum Antonij Auchello ex unam et secus viam publicam et prope mag.na  [magazena] Antonini Sferraza et alios confines.

Item unam clausuram existentibus in pheudo Gibillinorum  in contrata Logiati secus clausuram Antonij Gulpi ex una et secus vieneam Catarinae Maragliano et condam Bartoli Maragliano et altera et alios confines.

Et hoc pro dote concessionis assegnationis dictae cappellae per modum ut supra.

Testes Petrus Grillo, Blasius Averna et Jo: Macalusio Don Franciscus de Nicastro et frater Paulus Fanara. Ex actis meis notarii Joseph Sauro et Grillo Racalmuti. - coll. salv.


APPENDICE III


ATTI DI NOTAI RACALMUTESI


 


notarij Joseph Saur o et Grillo die 26 augusti 9^ ind. 1596) Et inde dictus de Agrò donans voluit et mandavit quod dictus Paulinus cum don Francisco Grillo habeant et debeant de fructu vinee ipsius donantis ... capere uncias decem


 

et de eis emere aliam unciam unam redditus per modum ut supra eamque similiter reddere et assignare dictis rectoribus dicte ecclesie cum clausola et condicione  quod predicti rectores qui erunt in perpetuum in dicta ven. ecclesia quotidie in qualibet hebdomoda in die veneris celebrari facere unam missam .... pro anima dicti donantis de Agrò et remissione suorum peccatorum  et, facta assignatio dicte unc. 1 redditus, teneatur dictus Paulinus Agrò dare et solvere elemosinam dicte misse in die veneris ... ut supra et non aliter.

Item voluit dictus de Agrò donans quod in assignatione facienda dicte unc. 1 redditus  in celebratione dicte misse teneattur dictus Paulinus cum dicto don Francisco Grillo ponere clausulam  quod si forte rectores, qui erunt in dicta confraternitate Sancte Marie, per annum unum cessaverint coram dittum altare cappelle ipsius donantis celebrari facere dictam missam die veneris, qualibet hebdomode, tali casu, statim et in contanti, dicta uncia 1 redditus capere possit  .. prior conventus Sancte Marie Montis Carmeli predicte terre Racalmuti, qui in dicto tempore erit in dicto conventu, ... simili effectu cui priori dictus de Agrò donans disposuit ..... nec alio modo.


APPENDICE IV


 


TRANSAZIONE DEL CONTE GIROLAMO DEL CARRETTO


 


Transactio


Pro


Ill.mo don Hieronimo del Carretto


Comite huius terrae Racalmuti

cum

Universitate dictae terrae Racalmuti.

[Palagonia n.° 1 p. 29-123]

[fondo n.° 631]

[....]

Die decimo quinto januarij nonae ind. 1581- Consilium congregatum et eximium dominum Ascanium de Barone U.J.D. delegatum E. Suae virtute literarum datarum Panormi die tertio Junij octavae Ind. 1580 et aliarum literarum, ad sonum campanae in maiori Ecclesia terrae Racalmuti die dominicae, vocatis et congregatis duabus tertijs partibus populi  invenire [a.v.: intervenire] solitis in consilio pro ut cum juramento retulerunt mihi: Laurentius Justinianus, Jacobus Monteleone et Antonius de Alaymo Jurati dictae terrae esse duas tertias partes populi solitas intervenire in consilio super accordio facto infra universitatem dictae terrae et illustrem D. Hieronymum de Carrectis comitem dictae terrae, per quem dominum de barone delegatum fuit expositum in dicto consilio tenoris sequentis videlicet:

Magnifici Nobili, et persone decorate [a.v.: honorati] et altri populani, siti congregati in questo loco; sapiti ch’avendosi  tanto tempo  ed anni litigato infra l’università di questa terra con li spettabili illustri ed illustrissimi signori Baroni e Conti di questa terra sopra alcuni pretenzioni ed esenzioni di tirraggi di fora [a.v.: supra alcuni pretenzioni et exemptioni di alcuni soluptioni di dupli terragi di fora] et altri esenzioni come più largamente si contiene per lo libello e processocontenti nella R.G.C. con detti spettabili ed illustri signori Baroni e Conti di questa sudetta terra, ed avendosi tant’anni litigato non s’have mai finito per tanto si congregao consiglio, e si elessero deputati lo magnifico Gio: Vito d’Amella, Bartolo Curto, Pietro Barberi, Cola Capobianco, Angelo Jannuzzo, Antonuzio Morreale, Cola Macaluso, Pietro Macaluso, Antonino lo Brutto, Pietro d’Alaymo, Antonino Gulpi e Giacomo Morreale, li quali deputati esposiro a S.E. e R.G.C. che avendo più anni litigato in detta R.G.C. con li predecessori dell’illustre signor Conte di questa terra di Racalmuto ed anche con detto signor conte sopra diversi pretenzioni d’essere esenti e liberi di diversi raggioni e pagamenti in detto processo e libello addutti, e contenti, e che s’ave trattato accordio fra l’università e detto signor conte, e sopra ciò fatti certi capitoli li quali s’hanno da publicare per notaro publico per commune cautela ed era di publicarsi con la volontà della maggior parte del Popolo congregato per consiglio supplicando S.E. resti servita provedere e comandare che si destinasse un delegato in questa terra per congregare detto consiglio, ed essendo la maggior parte contenta dell’ accordio, farrà leggere li capitoli ed essendo contenti quelli detto delegato farrà publicare, e stipulare ed interponere l’authorità di S.E. e R.G.C. per ciò S.E. mi ha destinato delegato in questa terra, undechè personalmente mi conferisca a congregare detto consiglio, ed intendere la vostra volontà se volete accordio per questo siti convocati in questa maggior chiesa acciò ognuno di voi dasse il suo parere [a. v.: siti convocati in questa maggior Ecclesia a tal che ogn’uno di voi dugna lo suo pariri e vuci si vuliti accordio], se volete accordio con detto signor conte, perché volendo accordio si leggiranno li capitoli che mi sono stati presentati per detti deputati e notar publico, ed essendo contenti di detti capitoli per voi s’eligeranno dui Sindaci e procuratori per potere quelli publicare e fare instrumento pubblico con li soliti obligazioni,  renunciationi, stipulazioni giuramento firmato in forma, alli quali Io come delegato di S.E. e R.G.C. interponissi l’autorità e decreto acciò omni futuro tempore s’habbiano inviolabilmente osservare siché ogn’uno venga, e dona la sua vuci, e pariri, lo magnifico Gio: Vito d’Amella capo di detta terra di Racalmuto dice che è di voto, e parere, e si contenta che si faccia accordio stante li lite e questioni che sono stati et su infiniti e sono immortali e non hanno mai diffinizioni e sono dubbij ed incerti e per evitarsi tante spese che s’hanno fatto e si potranno fare tanto più che s’ha visto la buona volontà dell’illustrissimo signor conte lo quale per li capituli ni ha fatto molte grazie ed esenzioni in favore di quest’Università di Racalmuto e non facendosi accordio interim esigirà come per il passato s’have fatto e perché in l’accordio e in mancari quelle raggioni che siamo obligati paghari per questo è contente come è detto di sopra che si faccia detto accordio e si leggano li capitoli e doppo si contratta in forma; lo magnifico Lorenzo Justiniano giurato contiene [a.v.: concurri] con il detto magnifico Gio: Vito d’Amella,

[...]

 

Testes magnificus Marianus Catalano, magnificus dominus Antonutius Cirami Ar: et Med:  doctor, magnificus Gaspar Lo Giudice, Mazziotta di Neri, Franciscus la Vecchia de civitate Agrigenti, reverendus d. Joseph de Averna, clericus Orlandus de Averna, reverendus pater Monserratus de Agrò et magnificus Hieronimus Riggio.

Ex actis quondam noatarij Nicolai Monteleone extracta est presens copia per me notarium Michaelem Castrojoanne Racalmuti; dictorum actorum conservatorem collectione salva.

Nessun commento: